- ASBAMEA
- ASBAMEACappadociae fons, de quo Philostratus in vita Apollonii. l. 1. c. 4. Est autem eirca Tyana, aqna Iovi (ut perhibent) sacra, quam Asbamaeam vocant. Fons eius frigidus sane scatet, ebullit autem non secus atque igne calefactus lebes. Hanc puris et iuramenti sidem. ser vantibus aspectu placidam, et gustu dulcem esse perhibent, periuris vero et insidis palam adversari, etc. Rhinuccinus, quem hîc sequor, pro Asbameam habet inextinguibilem, nullô sensu, quasi ἄσβεςτον, ὕδωρ legerit pro Α᾿σβαμαῖον, neque id mutavit Iacotius. Tamen rectum est Α᾿σβαμαῖον. Inde enim Suidas, Α᾿ςβαμαῖον, ὕδωρ οὕτω καλούμενον. Et Amm. Marcellin. l. 23. Apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, apud oppidum Tyana stagnô effluens fons cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus, seseque resorbens numquam extra margines intumescit. Asbamaeon autem Hebraice esset Me-seba vel Me-hasseba, h. e. aqua iuramenti, ut Beerseba, puteus iuramenti. Sed Cappadoces, quorum Syrismus erat impurissimus, mutatô vocum ordine dicebant Asbamai, ut Armeni Tigranocerta pro civitate Tigrani, et Cholobet, pro Choli domo. Bocharr. l. 1. Chanaan, c. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.